Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De his qui in fine poenitent.

Sciendum est etiam, quod tempus poenitentiae est usque in extremum articulum vitae.

Unde Leo Papa: "Nemo est desperandus, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur".

Augustinus tamen de differentibus poenitentiam ita scribit: "Si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit; fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit; si securus hinc exierit, ego nescio. Poenitentiam dare possumus, securitatem vero non. Nunquid dico: damnabitur? Sed nec dico: liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? Age poenitentiam, dum sanus es. Si sic agis, dico tibi, quia securus es, quia poenitentiam egisti eo tempore, quo peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam, quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa".

Item : "Duae res sunt: aut ignoscitur libi, aut non ignoscitur; quid horum tibi futurum sit, nescio; ergo tene certum ","dimitte incertum".

Sed quare hoc dixit Augustinus, cum poenitentia quae in fine agitur, in Psalmo appelletur "sacrificium vespertinum", "quod erat acceptabilius in Lege", et cum in "quacumque die invocetur" Deus, adsit, et quacumque hora ingemuerit et conversus fuerit peccator, "vita vivat" ?

Sed illa dixit Augustinus propter illos qui poenitentiam usque in finem vitae protrahunt, et tunc non ex Dei amore videntur poenitere, sed timore mortis, quasi ex necessitate.

Unde idem, quasi aperiens quare superiora dixerit, ait: "Nullus exspectet quando peccare non potest. Arbitrii enim libertatem quaerat, ut delere possit commissa, non necessitatem; caritatem, non tantum timorem, quia non in solo timore vivit homo. Quem ergo sero poenitet, oportet non solum timere iudicem, sed et diligere, quia sine caritate nemo potest salvus esse. Non ergo tantum timeat poenam, qui poenitet, sed anxietur pro gloria. Quae conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de eius remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam i usta conversio, timendum est de poenitente sero, maxime cum filii, quos illicite dilexit, sint praesentes, uxor et mundus ad se vocet. Mullos solet serotina poenitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper, etiam in morte, iuvare valet quibus placet. Cum igitur opus sil non hominis sed Dei fructifera poenitentia, inspirare eam potest, quandocumque vult sua misericordia , et remunerare ex misericordia, quos damnare potest ex iustitia. Sed quoniam multa sunt, quae impediunt et languentem retrahunt, periculosissimum est et interitui vicinum, ad mortem protrahere poenitentiae remedium. Sed magnum est, cui tunc Deus inspirat, si quis est, veram poenitentiam".

"Sed si etiam sic conversus "vita vivat et non moriatur,"non promittimus, quod evadat omnem poenam: nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis, etsi aeternus non sil, miro modo est gravis; excellit enim omnem poenam, quam unquam passus est aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta intenta est poena, licet mirabilia Martyres passi sint tormenta; et multi nequiter quanta saepe sustinuerunt supplicia" !

Ex his satis ostenditur, quam periculosum sit differre poenitentiam usque in finem vitae. Si tamen etiam tunc vera habeatur poenitentia, hominem liberat et vitam mortuo impetrat, non sic tamen, ut nullam sentiat poenam, nisi forte tanta sil vehementia gemitus et contritionis, quae sufficiat ad delicii punitionem. "Licet ergo sit difficile, ut tunc sit vera poenitentia, quando tam sera venit, quando cruciatus membra ligat, et dolor sensum opprimit, ut vix homo aliquid cogitare valeat, melior est tamen sera quam nulla". "Poenitentia enim, si in extremo vitae hiatu advenit, sanat et liberat". "Multum sera fuit latronis poenitentia, sed non fuit sera indulgentia". Sed "licet latro veniam meruisset in fine de crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1