Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

De parvulis defunctis ante diem octavam, qua fiebat circumcisio.

Si vero quaeritur de parvulis, qui ante diem octavam moriebantur, ante quam non fiebat circumcisio ex Lege, utrum salvarentur vel non, idem potest responderi, quod sentitur de parvulis ante baptismum defunctis, quos perire constat.

Unde Beda: "Qui nunc per Evangelium terribiliter et salubriter clamat: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest intrare in regnum Dei", ipse dudum clamat per suam Legem: "Anima, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit"Forte tamen sub Lege, ingruente necessitate mortis, ante octavam diem circumcidebant sine peccato filios, sicut modo in Ecclesia fit de baptismo".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10