Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

De institutione circumcisionis et causa.

Hic dicendum est, in quo instituta fuerit circumcisio; et quare; et cur mutata per baptismum.

Abraham primus mandatum circumcisionis habuit ad probationem obedientiae; nec ei soli praecepta fuit circumcisio, sed et semini eius, id est omnibus Hebraeis; quae fiebat secundum Legem octava die, lapideo cultro, in carne praeputii.

Data autem fuit circumcisio pluribus de causis, scilicet ut per obedientiam mandati Abraham placeret Deo, cui per praevaricationem Adam displicuerat. Data etiam fuit in signum magnae fidei Abrahae, qui credidit, se habiturum filium, in quo fieret benedictio omnium. Deinde, ut hoc signo a ceteris nationibus discerneretur populus ille.

In carne vero praeputii ideo iussa est fieri circumcisio, quia in remedium instituta est originalis peccati, quod a parentibus trahimus per concupiscentiam, quae in parte illa magis dominatur. Et quia in parte illa culpam inobedientiae primus homo sensit, decuit ut ibi signum obedientiae acciperet.

Fiebat autem octavo die, petrino cultro, quia et in resurrectione communi, octava aetate futura, per petram Christum omnis ab electis abscindetur corruptio, et per Christi resurrectionem, octava die factam, circumciditur a peccatis anima cuiusque in eum credentis. "Duae igitur res sunt illius Sacramenti".

Ideo autem mutata est circumcisio per baptismum, quia Sacramentum baptismi et communius est et perfectius, quia pleniori gratia accumulatum. Ibi enim peccata solum dimittebantur, sed nec gratia ad bene operandum adiutrix, nec virtutum possessio vel augmentum ibi praestabatur, ut in baptismo, ubi non modo abolentur peccata, sed etiam gratia adiutrix confertur, et virtutes augentur. Unde aqua refectionis dicitur, quae aridos fecundat et iam fructificantes ampliori ubertate donat; quia, quantumcumque per fidem et caritatem ante habitam aliquis iustus ad baptismum accedit, uberiorem ibi recipit gratiam, sed non ita in circumcisione. Unde Abrahae per fidem iam iustificato signaculum tantum fuit, nihil ei intus contulit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9