Capitulum 7
Capitulum 7
De circumcisione.
Fuit tamen et inter illa Sacramentum quoddam, scilicet circumcisionis, idem conferens remedium contra peccatum, quod nunc baptismus.
Unde Augustinus: "Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei, quae erat tunc "signaculum iustitiae fidei", ad purgationem valebat magnis et parvulis originalis veterisque peccati; sicut baptismus ex illo valere coepit ad innovationem hominis, ex quo institutus est".
Item Beda: "Idem salutiferae curationis auxilium circumcisio in Lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod baptismus agere revelatae gratiae tempore consuevit, excepto quod regni caelestis ianuam necdum intrare poterant; tamen in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati, supernae pacis ingressum spe felici exspectabant".
On this page