Capitulum 8
Capitulum 8
Quod remedium illi habuerunt, qui fuerunt ante circumcisionem.
Quaeritur autem de viris, qui fuerunt ante circumcisionem, et de feminis, quae fuerunt ante et post, quod remedium contra peccatum habuerint.
Quidam dicunt, sacrificia et oblationes eis valuisse ad remissionem peccati. Sed melius est dicere, illos qui de Abraham prodierunt, per circumcisionem iustificatos; mulieres vero per fidem et operationem bonam, vel suam, si adultae erant, vel parentum, si parvulae; eos vero qui fuerunt ante circumcisionem parvulos in fide parentum; parentes vero per virtutem sacrificiorum, scilicet quam intelligebant spiritualiter in iliis sacrificiis, justificatos.
On this page