Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De his qui poenitentiam non complent.

Si vero quaeritur de illis qui in hac vita poenitentiam non complent, utrum transituri sint per ignem, ut ibi quasi compleant quod hic minus fecerunt, dicimus idem de istis esse sentiendum, et de his qui in extremis poenitent.

Si enim tanta fuerit cordis contritio et delicti exprobratio, ut sufficiat ad puniendum peccatum, liberi ab aliis poenis transeunt ad vitam, etsi inexpleta fuerit poenitentia, quia perfecte poenituerunt et ingemuerunt corde.

Qui vero non adeo conteruntur corde et ingemiscunt pro peccato, si ante expletionem poenitentiae decesserint, ignem purgatorium sentiunt et gravius puniuntur, quam si hic implessent poenitentiam : "horrendum est enim incidere in marius Dei viventis". Deus enim, cum sit misericors et iustus, ex misericordia poenitenti ignoscit, non reservans peccatam ad poenam aeternam; ex iustitia vero impunitum non dimittit delictum . Aut enim homo punit, aut Deus: homo autem punit poenitendo.

Et est poenitentia interior et exterior. Si ergo interior poenitentia tanta fuerit, ut sit sufficiens ultio peccati, Deus, qui hoc novit, ab illo qui taliter poenitet, ulterius poenam non exigit. Si vero interior poenitudo non sufficit in vindictam peccati, nec exterior poenitentia impletur, Deus, qui modos et mensuras peccatorum et poenarum novit, addit poenam sufficientem.

"Studeat ergo quisque sic delicia corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare: quaedam enim peccata mortalia in poenitentia fiunt venialia, non mox tamen sanantur. Saepe infirmus moreretur, si non medicaretur; nec tamen statim medicatus sanatur: languet victurus, qui prius erat moriturus. Qui autem impoenitens moritur, omnino moritur, et aeternaliter cruciatur: si enim semper viveret, semper peccaret".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2