Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De illo cui sacerdos indiscretus iniungit poenitentiam.

Si vero de illo quaeritur, qui satifactionem iniunctam impleverit, quae ignorantia vel negligentia sacerdotis peccato condigna non fuit, utrum de vita migrans ab omni poena liber sit, idem respondeo, quod supra de illo qui poenitentiam non complevit; dixi, quod si lanium est lamentum doloris interioris, ut sufficiat in vindictam peccati, omnino liberatus est; si vero non sufficit dolor interior simul cum poena iniuncta, addet Deus poenam.

Quod autem interdum sufficiat dolor interior ad vindictam peccati, certum documentum habemus in illo latrone, qui sola mentis contritione et confessione, statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit.

Sed quia dispensatores Ecclesiae contritionis quantitatem non perpendunt, quibus non est datum intelligere occulta cordium, omnibus leges poenitentiae constituunt, tam magis quam minus de peccato dolentibus. Quorum studium ad hoc praecipue tendere de bet, ut cordis dolorem, quantum fas est, cognoscant, et secundum ipsius modum, satisfactionem iniungant.

Unde Augustinus: "In actione poenitentiae, ubi tale commissum est, ut is qui commisit, a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam dolo ris: "Cor enim contritum et humiliatum Deus non despicit". Verum quia plerumque et dolor alterius cordis occultus est alteri, ne in aliorum notitiam nisi per verba vel alia quaecunque signa procedit, cum sit coram illo cui dicitur : "Gemitus meus a te non est absconditus,"recte constituuntur ab bis qui Ecclesiis praesunt, tempora poenitentiae, ut satisfiat etiam Ecclesiae, in qua remittuntur peccata ipsa; extra eam quippe non remittuntur: ipsa enim Spiritum sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata".

Item Hieronymus: "Mensuram temporis in agenda poenitentia ideo non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum sit, sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam valet mensura temporis quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum, quantum mortificatio vitiorum. Ideoque tempora poenitentiae pro fide et conversatione poenitentium abbrevianda praecipiunt, et pro negligentia protelanda; pro quibusdam tamen culpis modi poenitentiae sunt impositi".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3