Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quod morientibus non sit imponenda satisfactio, sed innotescenda.

Solet etiam quaeri, utrum satisfactionis lex morituris sit imponenda.

De quo Theodorus Cantuariensis episcopus in "Poenitentiali" suo sic ait: "Ab infirmis in periculo mortis positis pura est inquirenda confessio peccatorum, non tamen est illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus et eleemosynarum largitionibus pondus poenitentiae sublevandum, si forte migraverint. Si vero convaluerint, poenitentiae modum a sacerdote impositum diligenter observent".

Aliis vero pro qualitate peccati praesidentium arbitrio poenitentia decernenda est.

Unde Leo Papa: "Tempora poenitudinis, habita moderatione, constituenda sunt tuo indicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos. Pariter etiam habere debes aetatis senilis intuitum, et respicere periculorum quorumcumque vel aegritudinum necessitates".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4