Capitulum 5
Capitulum 5
Quod non est poenitentia neganda vel reconciliatio in necessitate.
Sciendum est etiam, quod tempore necessitatis non est neganda poenitentia vel reconciliatio poenitentibus.
Unde Leo Papa: "His qui tempore necessitatis et periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliabo deneganda , quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire". "Quodsi ita aliqua aegritudine aggravati sunt, ut quod paulo ante poscebant, sub praesenti significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, simulque poenitentiae et reconciliationis consequantur beneficium".
On this page