Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quod presbyter non reconciliet aliquem, inconsulto episcopo, nisi in necessitate.

Non debet tamen presbyter poenitentem reconciliare, inconsulto episcopo, nisi ultima necessitas cogat.

Unde in "Carthaginensi Concilio": "Presbyter, inconsulto episcopo, non reconciliet poenitentem, nisi, absente episcopo , ultima necessitas cogat. Cuiuscumque poenitentis publicum crimen est, quod universam commoverit urbem, ante absidam, scilicet introitum ecclesiae, manus ei imponatur".

Item: "Aurelius episcopus dixit: Si quis in periculo fuerit constitutus et se reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem eius praecepto reconciliare".

Inconsulto vero episcopo, non potest excommunicatos vel publice poenitentes presbyter reconciliare.

Unde in "Carthaginensi Concilio secundo" statutum est, "ut chrisma, vel reconciliatio poenitendum et puellarum consecratio a presbyteris non fiat".

Item: "Reconciliare quemquam in publica Missa presbytero non liceat".

Puellarum tamen consecratio, consulto episcopo, per presbyterum fieri valet.

Unde in "Carthaginensi Concilio secundo:" "Presbyter, inconsulto episcopo, virgines non consecret, chrisma vero nunquam conficiat". Sicut praecepto episcopi potest presbyter consecrare virgines, sic et reconciliare poenitentes.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6