An oblatio eius sil recipienda, qui
currens ad poenitentiam praevenitur morte.
Si autem quaeritur de illo qui ad poenitentiam festinans,
sacerdotem invenire non potuit et ita decessit, utrum oblatio eius sit recipienda,
dicimus, quia est.
Unde in Concilio Epaunensi: "Si aliquis fuerit mortuus, qui non sit confessus , et testimonium habet bonum, et non
poterat venire ad sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in domo vel in via, faciant pro
eo parentes eius oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis".