Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

[Cap. VI]. Sed forte dices, illud esse accipiendum de poena peccati, non de ipso peccato, quod Gregorius dicit, quaedam levia in futuro dimittenda. Si enim veram poenitentiam habuerit quis omnia dimissa sunt ei, sed poena forte remansit; ideoque, si vere poenitens obiit sine peccato transit; si autem vere poenitens non est in obitu, maculam portat, quae nunquam delebitur. Qui vero aedificat "lignum, foenum, stipulam.," vere poenitet, quia bonus est et caritatem habet, et in caritate de hac vita transit; ergo sine peccato transit.

Non sequitur. Verum quidem est, quia bonus est et caritatem habet et vere poenitet; et tamen cum veniali peccato transii, quod non delevit poenitentia: poenitentia enim non delet nisi peccatum illud, quod deserit homo. Tale autem peccatum saepe in hac vita non relinquitur ab homine, et tamen vere poenitens esi, etsi non de omnibus venialibus poeniteat. Potest enim quis de omni mortali et de omni veniali poenitere, excepto uno vel pluribus venialibus quidem ; sicut habet quis caritatem et unum vel plura venialia; quod de criminalibus nullatenus esse potest. Est enim aliquis bonus caritatem habens, sed adhuc cupiditatis quodam affectu amans haec saecularia; talis existens subita morte opprimitur, in illo terreno affectu mortuus est, et tamen salvabitur, a quo non se hic absolvit; ergo post hanc vitam ab illo purgabitur.

Constat ergo, quaedam peccata, sed levia, post hanc vitam dimitti. Si vero de poena peccati illud intelligi voluissent auctores, cur magis commemorassent levia quam gravia, cum etiam gravium poena, hic inexpleta, post hanc vitam restet?

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6