Capitulum 7
Capitulum 7
Quid sit generalis confessio.
Post haec considerandum est utrum prosit confessio illa , ubi singula peccata quae quis fecit, non exprimuntur.
Sane dici potest, quod omnia criminalia semel saltem oportet in confessione exprimi, nisi a mente aliqua exciderint. Sed quia
delicta nemo intelligit omnia, generaliter saltem ea confitere, quorum memoriam non habes; et sic nihil celasti de sceleribus tuis. Venialia vero, quia innumerabilia sunt, sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata; perfectius est tamen etiam illa exprimere, si vales. Ideoque quotidie generaliter fit confessio in Ecclesia, pro venialibus scilicet peccatis, quae quotidie admittimus , et pro illis mortiferis, quorum notitiam non habemus.
Unde Augustinus: "Veritatem Deo dicit poenitens, quando nihil illi de commissis sceleribus celat; non quod, etsi voluntate celaverit, Deus ignoret, sed veritatem sibi ah eo dici vult, ut veniam consequatur. Si vero mente aliqua exciderint, confitetur veritatem Deo, cum generaliter dixerit: "Deus, qui nosti occulta cordis, et opera mea et delicta a te non sunt abscondita,"quibus veniam largiaris. Et haec est veritas confitentis, quam diligit Deus". Unde: "Ecce enim veritatem dilexisti."
On this page