Capitulum 8
Capitulum 8
Quod nemo debet confiteri peccatu, quae non fecit.
Sicut autem poenitens celare non debet peccatum, quia superbia est, ita nec humilitatis causa fateri se reum illius quod se non commisisse noscit, quia incauta est talis humilitas et peccatorem constituit.
Unde Augustinus: "Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod vitaras . Veritas in te non est, nisi ita te dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas; veritas autem ipsa est, ut quod es, dicas. Nam quomodo est veritas, ubi regnat falsitas" ?
Unde Gregorius: "Sacerdos ante omnia caveat, ne de his qui ei confitentur peccata sua, alicui recitet, non propinquis, non extraneis, nec, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat".
"Quod vero dictum est, ut poenitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere, videtur contrarium ei quod in canonibus reperitur, ut nemo scilicet alterius parochianum iudicare praesumat."
"Sed aliud esi favore vel odio proprium sacerdotem contemnere, quod canones prohibent, aliud caecum vitare, quod Urbanus facere monet, ne, "si caecus caecum ducat, ambo in foveam cadant". Ait enim: Placuit, ut nulli sacerdotum deinceps liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere, sine eius consensu cui se prius commisit, nisi pro ignorantia illius cui prius confessus est. Qui vero contra hoc facere lentaverit, gradus sui periculo subiacebit".
On this page