Capitulum 10
Capitulum 10
De diaconis.
"Hic ordo in veteri Testamento a tribu Levi nomen traxit; dicuntur enim et levitae. Praecepit quippe Dominus Moysi, ut post ordinationem Aaron et filiorum eius prorsus tribus Levi ad divini cultus ministeria ordinaretur et consecraretur Domino, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis eius in tabernaculo, ipsique gestarent arcam et tabernaculum et omnia vasa eius, et in circuitu tabernaculi excubarent, et in transportando tabernaculo ipsi deponerent rursumque componerent. A viginti quinque annis et supra iussi sunt servire in tabernaculo; quam regulam in novo Testamento sancti Patres constituerunt, quia haec aetas ad ferenda onera est robusta". "Levitae ergo ex nomine auctoris vocati sunt: de Levi enim levitae exorti sunt, a quibus in templo mystici Sacramenti ministeria explebantur. Hi Graece diacones, Latine ministri dicuntur, quia, sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur".
"Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus et ministrare in omnibus quae aguntur in Sacramentis Christi, scilicet in baptismo, in chrismate, in patena et calice, oblationes quoque inferre et disponere in altari, componere etiam mensam Domini et vestire, crucem ferre et praedicare Evangelium et Apostolum . Nam sicut lectoribus vetus Testamentum, ita diaconibus novum praedicare praeceptum est. Ad ipsum etiam pertinet officium precum et recitatio catechumenorum nominum. Ipse praemonet aures habere ad Deum, ipse donat pacem et ipse annuntiat".
Quod autem huic ordini a Moyse statutum est, hoc etiam in novo Testamento repraesentatur, cum diacono super laevum humerum stola ponitur, et casula in diebus ieiunii complicatur; quia, quidquid laboris et sustinentiae in hac vita toleratur, quasi in laeva portatur, donec in dextera, id est in aeternitate, requies habeatur.
Hic ordo ab Apostolis est celebratus, quando, ut legitur in Actibus Apostolicis, "septem viros plenos Spiritu sancto" ad hoc officium elegerunt, et oratione praemissa, manus eis imposuerunt. Unde et consuetudo inolevit, ut in omni matrice ecclesia septem diacones circa Christi aram quasi septem columnae assistant. Hi sunt septem Angeli tuba canentes in Apocalypsi; qui quales esse debeant, Apostolus docet, Timotheo scribens.
"Hi cum ordinantur, solus Episcopus eis manum imponit, quia ad ministerium applicantur". Ponit eis orarium, id est stolam, super laevum humerum, ut per hoc intelligant, se accepisse "iugum Domini suave", quo ad sinistram pertinentia divino timori subiiciant. Accipiunt et textum Evangelii, ut intelligant se esse praecones Evangelii Christi. Hi autem, antequam ordinentur, probentur, ut docet Apostolus, et sic ministrent, nullum crimen habentes.
On this page