Capitulum 11
Capitulum 11
De presbyteris.
"Presbyter Graece, senior interpetratur Latine. Non modo pro aetate vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur" ; "qui morum prudentia et maturitate conversationis praecellere debent in populo, sicut scriptum est: "Senectus venerabilis est, non diuturna neque annorum numero computata. Cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata"".
"Ideo autem et presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant; qui, licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, sicut episcopi, quia nec chrismate frontem signant, nec Paraclitum dant, quod solis deberi episcopis, lectio Actuum Apostolorum demonstrat". Unde et apud veteres iidem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen est dignitatis, non aetatis. "Sacerdos nomen habet compositum ex Graeco et Latino, qui est sacrum dans, sive sacer dux. Sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sanctificando vocatus est: consecrat enim et sanctificat. Antistes sacerdos dictus est ab eo, quod ante stat: primus est enim in ordine Ecclesiae".
"Ad presbyterum autem pertinet Sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere, orationes dicere, et dona Dei benedicere".
Qui cum ordinatur, inunguntur ei manus, ut intelligat se accepisse gratiam consecrandi, et caritatis opera debere ad omnes extendere. Accipit et stolam, quae tenet utrumque latus, quia debet esse munitus armis iustitiae contra adversa et prospera. Accipit etiam calicem cum vino et patenam cum hostiis, ut per hoc sciat se accepisse potestatem "placabiles Deo hostias" offerendi.
Hic ordo a filiis Aaron sumsit initium. Summos enim pontifices et minores sacerdotes instituit Deus per Moyseu, qui ex praecepto Dei Aaron in summum sacerdotem filios vero eius unxit in minores sacerdotes .
Christus quoque "elegii duodecim discipulos" prius, "quos et Apostolos vocavit;" quorum vicem gerunt in Ecclesia maiores pontifices. Deinde "alios septuaginta duos discipulos designavit;" quorum vicem in Ecclesia tenent presbyteri. Unus autem inter Apostolos princeps exstitit Petrus, cuius vicarius et successor est Pontifex Summus, unde dicitur Apostolicus, qui et Papa vocatur, scilicet Paler patrum. Qualis autem eligi debeat presbyter, Apostolus scribens Timotheo ostendit, ubi nomine episcopi presbyterum significat.
On this page