Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

De subdiaconis.

Quintus est ordo subdiaconorum.

"Graece hypodiacones vocantur, quos nos subdiacones, dicimus; qui ideo sic appellantur , quia subiacent praeceptis et officiis levitarum. Oblationes enim in templo a fidelibus suscipiunt et levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos Nathinaei vocantur", "id est in "humilitate Domino servientes"."

"Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre et levitis tradere eisque ministrare, urceolum quoque et aqua-manile et manutergium tenere, epicopo et presbyteris et levitis pro lavandis ante altare manibus aquam praebere".

His lex continentiae imponitur; quia, altari propinquantes, vasa corporis et sanguinis Christi portant; unde illud implere debent : "Mundamini qui fertis vasa Domini."

"Ad hos etiam perlinet tantum de oblationibus ponere in altari, quantum sufficere possit populo, nec non et corporales et pallas et substratoria lavare".

"Hi cum ordinantur, accipiunt de manu episcopi patenam et calicem vacuum; ab archidiacono vero urceolum cum aqua-manili et manutergium."

"Hoc officio usus est Dominus, quando linteo se praecinxit, et mittens aquam in pelvim, pedes discipulorum lavit et linteo tersit".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9