Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De ostiariis.

Ostiarii idem et ianitores sunt, qui in veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in illud immundus; dicti autem ostiarii, eo quod praesint ostiis templi. Ipsi enim, tenentes elavem, omnia intus extraque custodiunt, atque inter bonos et malos habentes iudicium, dignos recipiunt, indignos respuunt.

Unde et eis, cum ordinantur, claves Ecclesiae dantur ab episcopo, et dicitur eis: " "Sic agite, tanquam rationem Deo reddituri pro rebus, quae clavibus istis recluduntur".."

Hoc officium Dominus in sua persona suscepit, quando flagello de funiculis facto vendentes et ementes de templo eiecit. Ipse enim, se ostiarium significans, dicit: "Ego sum ostium, per me si quis introierit", "et ingredietur et egredietur et pascua inveniet."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5