Capitulum 6
Capitulum 6
De lectoribus.
"Lectores a legendo, sicut psalmistae a Psalmis canendis vocati sunt. Illi enim praedicant populis, quid sequantur; isti canunt ut excitent ad compunctionem animos audientium; licet quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad lucium lamentationemque compellent, lidem etiam pronuntiatores vocantur, quod porro annuntiant, quia tam erit clara eorum vox, ut etiam longe positorum aures adimpleat". "Ad lectorem autem pertinet lectiones pronuntiare et ea quae Prophetae vaticinaverunt, populis praedicare", ut iam ex officio legat in Ecclesia prophetias et lectiones.
Unde et ei, vidente populo, traditur ab episcopo codex divinarum lectionum et dicitur ei: "Accipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter impleveris officium", "partem cum his qui bene verbum Dei ministraverint."
"Qui ad hunc gradum provehitur litterarum scientia debet esse instructus, ut sensum verborum intelligat, vim accentuum sciat, distincte legat, ne confusione prolationis intellectum auditoribus auferat. Attendat, quid indicative, quid interrogative sil legendum, ubi sil in oratione facienda distinctio: haec enim male servata intellectum turbant et alios ad risum provocant: auribus et cordi consulere debet vox lectoris."
On this page