Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

De exorcistis.

Tertius ordo est exorcistarum.

"Exorcistae autem ex Graeco in Latinum adiurantes vel increpantes vocantur invocant enim super catechumenos et super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini , adiurantes per eum, ut egrediatur ab eis".

"Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere". Debet autem spiritum mundum habere qui spiritibus imperat immundis, et malignum expellere de corde suo, quem expellit de corpore alieno, ne medicina, quam alii fecit, sibi non prosit, et dicatur ei: "Medice, cura te ipsum".

Hi cum ordinantur, accipiunt de manu episcopi librum exorcismorum, et dicitur eis: " "Accipite, et habete potestatem imponendi manus super energumenos vel catechumenos"".

"Hoc officio usus est Dominus, quando saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti, dicens: "Epheta, quod est adaperire,"per hoc docens, non spiritualiter debere aperire aures praecordiorum hominum ad intelligendum et ora ad confitendum, ut pulso daemone, Spiritus sanctus vas suum recipiat". Hoc etiam officio usus est Christus, cum daemoniacos multos sanavit. "Hic ordo a Salomone videtur descendisse, qui quendam modum exorcizandi invenit, quo daemones adiurati ex obsessis corporibus pellebantur; huic officio mancipati exorcistae vocati sunt. De quibus Christus in Evangelio: "Si ego in Beelzebub eiicio daemonia, filii vestri,"scilicet exorcistae "in quo eiiciunt?"".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7