Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

De acolythis.

Quarto loco succedunt acolythi.

"Acolythi vero Graece, Latine ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum est Evangelium vel sacrificium offerendum. Tunc enim accenduntur luminaria et deportantur ab eis, non ad effugandas aeris tenebras, cum sol eo tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum; ut sub typo luminis corporalis, illa lux ostendatur, de qua legitur : "Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum"".

"Ad acolythum pertinet praeparatio luminarium in sacrario; ipse cereum portat, ipse urceolum cum vino et aqua suggesta pro eucharistia subdiaconis praeparat". "Hi cum ordinantur, cum edocti fuerint ab episcopo, qualiter in officio suo agere debeant, ab archidiacono accipiunt candelabrum cum cereo et urceolum vacuum."

"Hoc officium Dominus se habere testatur dicens: "Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris"".

Huius officii formam illi gerebant in veteri Testamento , qui lucernas candelabri componebant et accendebant igne caelesti ad illuminandas tenebras aquilonares.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8