Capitulum 3
Capitulum 3
Didicimus enim ab Apostolo, humano generi propter vitandam fornicationem indultum esse coniugium. Indulgentia vero, quia meliora non eligit, remedium habet, non praemium; a qua si quis declinaverit, meretur exitiale iudicium. Quod secundum indulgentiam conceditur voluntarium est, non necessarium: alioquin transgressor esset qui illud non faceret. Et potest sane intelligi, illud sub praecepto dictum hominibus primis ante peccatum: "Crescite et multiplicamini;" quo etiam post peccatum tenebantur, usquequo facta est multiplicatio, postquam secundum indulgentiam matrimonium contractum fuit. Ita etiam post diluvium, quo universum pene humanum genus deletum est, secundum praeceptum dictum est filiis Noe: "Crescite et multiplicamini;" multiplicato vero homine secundum indulgentiam contractum est, non secundum imperium.
On this page