Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

[Cap. IV]. Indulgentia autem diversis modis accipitur, scilicetpro concessione, pro remissione, pro permissione. Et est permissio in novo Testamento de minoribus bonis et de minoribus malis. De minoribus bonis est coniugium, quod non meretur palmam, sed est in remedium; de malis minoribus, id est de venialibus, est coitus, qui fit causa incontinentiae. Illud, id est coniugium, indulgetur, id est conceditur; illud vero, id est coitus talis, permittitur, id est toleratur, ita quod non prohibetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4