Capitulum 4
Capitulum 4
[Cap. IV]. Quod enim ab ipsa desponsatione, in qua pactio coniugalis exprimitur, coniuges sint, Sanctorum testimonia probant.
Ait enim Ambrosius: "Cum initiatur coniugium, coniugii nomen adsciscitur; cum coniungitur viro, coniugium est, non cum viri commixtione cognoscitur".
Item Isidorus: "Coniuges verius appellantur a prima fide desponsationis, quamvis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus".
Item Augustinus: "Coniux vocatur a prima desponsationis fide, quam concubitu non agnoverat nec fuerat agniturus. Nec peierat nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi nec fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. Propter quod fidele coniugium ambo parentes Christi vocari meruerunt non solum illa mater, sed etiam ille pater eius, sicut coniux matris eius: utrumque mente, non carne".
On this page