Capitulum 5
Capitulum 5
De opinione quorundam, qui dicunt, coniugium non esse ante carnalem copulam.
Quidam tamen asserunt, verum coniugium non contrahi ante traductionem et carnalem copulam, nec vere coniuges esse aliquos, antequam intercedat commixtio sexus; sed a prima fide desponsationis vir sponsus, et mulier sponsa est, non coniux. Sponsos autem et sponsas coniuges frequenter appelari dicunt, non quia sint, sed quia futuri surit, cuius rei sponsionem invicem fecerunt. Et secundum hoc verba praemissarum auctoritatum intelligenda fore tradunt.
On this page