Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

[Cap. VI]. Quod vero inter sponsam et coniugem plurimum intersit, ex eo astruunt, quia licet sponsae ante carnalem copulam, inconsulto vel nolente sponso, monasterium eligere; quo facto sponso etiam licet aliam ducere. Coniugatus vero vel coniugata nec continentiam, nisi ex communi consensu, servare valet, nec monasterium petere, nisi uterque continentiam pariter profiteatur.

Quod vero liceat sponsae monasterium eligere, auctoritatibus Sanctorum probatur.

Ait enim Eusebius Papa: "Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere, tamen licet sibi monasterium eligere".

Item Gregorius: "Decreta legalia desponsatam, si converti voluerit, nullo penitus censuerunt damno mulctari".

"Refert etiam Hieronymus, quod Macarius, inter Christi eremitas praecipuus, celebrato nuptiarum convivio, cum vespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens transmarina petiit et eremi solitudinem sibi elegit. Beatus etiam Alexius similiter ex nuptiis divina gratia vocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo famulari coepit."

"His auctoritatibus et exemplis liquet, licere sponsis sine consensu suarum sponsarum, et e converso, continentiam profiteri".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6