Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

[Cap. VII]. Hoc autem coniugatis nullatenus licet: non enim potest vir melioris vitae propositum sumere sine uxoris consensu, et e converso.

Unde Gregorius, scribens Theotistae patritiae: "Sunt qui dicunt, religionis gratia coniugia debere solvi. Verum sciendum est, quia, etsi hoc lex humana concessit, tamen lex divina prohibuit. Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? Sic enim multos Sanctorum novimus cum suis coniugibus et prius continentem vitam duxisse, et post ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse. Si vero continentiam, quam vir appetit, mulier non sequitur, aut quam uxor appetit, vir recusat, coniugium dividi non potest, quia scriptum est: "Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter vir sin corporis potestatem non habet, sed mulier"".

Idem: "Agathosa, latrix praesentium, questa est, virum suum contra voluntatem suam in monasterium esse conversum. Qua propter experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte eius voluntate conversus sit, vel ipsa mutare se promiserit. Et si hoc tua diligentia repererit: et illum in monasterio permanere provideat, et hanc, sicut promisit, mutare compellat. Si vero nihil horum est, nec quondam fornicationis crimen, propter quod licet uxorem dimittere, praedictam mulierem commisisse cognoveris; ne illius conversio uxoris relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus, ut maritum suum illi, etiam si iam tonsuratus est, reddere debeas, omni excusatione cessante; quia, nisi fornicationis causa, virum uxorem dimittere nulla ratio concedit. Postquam enim copulatione coniugii viri et mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti et ex parte remanere in saeculo".

Item ex "Octava synodo": "Si quis coniugatus converti ad monasterium velit, non est recipiendus, nisi prius a coniuge, castimoniam profitente, fuerit absolutus. Tales igitur tunc sine culpa sequuntur Christum, relicto saeculo, si habent ex pari voluntate castitatis consensum".

Item: "Si vir et uxor divertere pro sola religione inter se consenserint in vita, nullatenus sine conscientia episcopi fiat, ut ab eo singulariter proviso constituantur loco. Nam uxore nolente, vel altero illorum, etiam pro tali re matrimonium non solvitur".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7