Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quod non est consensus legitimus, ubi est coactio.

Oportet autem, consensum coniugalem liberum esse a coactione.

Coactus enim consensus, qui nec appellari consensus debet, coniugium non facit, sicut testatur Urbanus Papa, scribens Sanctio, regi Arragonum, in haec verba: "De neptis tuae coniugio, quam te cuidam militi daturum, necessitatis instante articulo, sub fidei pollicitatione firmasti, hoc, aequitate dictante, decrevimus, ut si illa virum illum omnino, ut dicitur renuit et in eadem voluntatis auctoritate persistit, ut viro illi se prorsus deneget nupturam, nequaquam eam invitam ac renitentem eiusdem viri cogas coniugio copulari".

Idem: "Si verum esse constiterit quod nobis legati Iordanis principis retulerunt, scilicet quod ipse coactus et dolens filiam suam, flentem et pro viribus renitentem, Rainaldo desponsaverit, quoniam legum et canonum auctoritas talia sponsalia non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum videatur, ita sententiam temperamus, ut, si princeps cum assensu filiae id quod coeptum est, perficere voluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat, et si nihil fuerit ex parte Rainaldi, quod amplius impediat, ab ipso Iordane sacramentum, quo constent haec quae dicta sunt, accipiat. Et nos canonum ac legum scripta sequentes, deinceps non prohibemus quin alii viro, si vovoluerit, praedicta eius filia, tantum in Domino, nubat".

Ex his apparet, "coniugium fieri inter consentientes spontaneos, non inter renitentes et invitos; verumtamen qui inviti et coacti coniuncti sunt, si postea aliquo temporis spatio sine contradictione et querimonia cohabitaverint, facultate discedendi vel reclamandi habita, consentire videntur, et consensus ille consequens supplet quod praecedens coactio tulerat".

Consentire autem probatur qui evidenter non contradicit, secundum illud: "In sponsalibus eorum consensus exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. Intelligitur tamen semper filia patri consentire, nisi evidenter dissentiat".

Item: "Sponsalia, sicut nuptiae, consensu fiunt contrahentium. Et ideo, sicut in nuptiis, ita et in sponsalibus patrisfamilias filiam consentire oportet" ; "quae, si patris voluntati non repugnat, consentire intelligitur".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1