Capitulum 1
Capitulum 1
De errore, qui evacuat consensum.
Non autem omnis error consensum impedit. Est enim error alius personae, alius fortunae, alius conditionis, alius qualitatis; error personae, quando hic putatur esse ille homo, et est alius; fortunae, quando putatur esse dives qui pauper est, vel e converso; error conditionis, quando putatur esse liber qui servus est; error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est.
Error fortunae et qualitatis coniugii consensum non excludit. Error vero conditionis coniugalem consensum evacuat, de qua conditione postmodum tractabimus.
Error quoque personae consensum coniugalem non admittit, ut si quis feminam nobilem in coniugium petat, et pro ea alia ignobilis tradatur ei; non est inter eos coniugium, quia non consensit vir in istam, sed in aliam. Ut si quis promitteret mihi, se venditurum aurum, et pro auro offerret mihi aurichalcum, et ita me deciperet; nunquid dicerer consensisse in aurichalcum? Nunquam volui emere aurichalcum, nec ergo in illud consensi, quia consensus non nisi voluntatis est. Sicut ergo error materiae excludit consensum, ita et in coniugio error personae.
Sed obiicitur de Iacob qui pro Rachel seplem annis servierat, et supposita est ei Lia; nunquid error personae exclusit coniugium, cum non in eam, sed in Rachel consenserit?
Sed quod ibi factum est, in mysterio gestum non improbe traditur; ibi tamen, etsi non praecessit, secutus est consensus; nec ex illo concubitu, qui consensum praecessit, fornicarii indicantur, cum ille maritali affectu eam cognoverit, et illa uxorio affectu debitum persolverit, putans, lege primogenitarum et paternis imperiis se illi iure copulatam. Excusatur etiam, quia Dei consilio in mysterio ita actum est. Hodie etiam excusaretur ille cui inscio uxoris soror, lectum eius ingressa, se subiiceret; quae cum sine spe coniugii perpetuo manere censeatur, ille tamen, qui cognovit eam per ignorantiam, excusatur.
Quod per simile probatur: si "enim diabolus transfigurans se in angelum lucis", credatur bonus, non est error periculosus.
Quod autem vir ille in illam mulierem non consenserit, ex simili ostenditur: si quis haereticus nomine Augustini vel Ambrosii alicui catholico se offerret, eumque ad suae fidei imitationem vocaret, si ille assentiret, in cuius sententiam fidei diceretur consensisse? Non in haereticorum sectam, sed in integritatem fidei, quam ille haereticus mentiebatur se habere.
On this page