Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De excusatione coitus, quae fit per bona coniugii.

Cum igitur haec tria bona in aliquo coniugio simul concurrunt, ad excusationem coitus carnalis valent. Quando enim, servata fide lori, causa prolis coniuges conveniunt, sic excusatur coitus, ut culpam non habeat; quando vero, deficiente bono prolis, fide tamen servata, conveniunt causa incontinentiae, non sic excusatur, ut non habeat culpam, sed venialem.

Unde Augustinus: "Coniugalis concubitus, generandi gratia, non habet culpam; concupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum coniuge propter fidem tori, venialem habet culpam".

Item, hoc, quod coniugati, victi concupiscentia, utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, ponam in his, pro quibus quotidie dicimus: "Dimitte nobis debita nostra," etc. Ubi autem haec bona desunt, fides scilicet et proles, non videtur coitus defendi a crimine.

Unde in "Sententiolis" Sexti Pythagorici legitur: "Omnis ardentior amator propriae uxoris adulter est".

Item Hieronymus: "Sapiens iudicio amat coniugem, non affectu; non regnat in eo impetus voluptatis, nec praeceps fertur ad coitum: nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. Qui dicunt se causa humani generis uxoribus iungi, imitentur saltem pecudes; et postquam venter uxoris intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos".

Idem: "In matrimonio opera liberorum concessa sunt; voluptates autem, quae de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore damnatae".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5