Capitulum 1
Capitulum 1
De diversis legibus coniugii.
Quaeritur hic de antiquis Patribus, qui plures simul leguntur habuisse uxores vel concubinas, utrum peccaverint.
Ad quod dicimus: "pro varietate temporum varia invenitur dispensatio Conditoris". Ab exordio enim temporis inter duos tantum, Adam scilicet et Evam, inchoatum est coniugium, Deo per os Adae dicente: "Homo adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una;" et secundum inchoationis modum inter duos tantum per omnem successionem temporum contraheretur, si primi homines in obedientia perstitissent. Post eorum vero copulam filii et filiae eorum matrimonio coniuncti sunt, sed unus uni tantum. Ideo autem fratres sororibus sunt tunc copulati, quia non erant aliae mulieres vel viri, quibus Adae filii vel filiae jungerentur. Primus omnium Lamech duas legitur simul habuisse uxores; et hoc in eo arguitur, quia pro expletione carnalis voluptatis id fecisse perbibetur. Postea vero, cum iam pene homines omnes falsis diis servirent, paucis in cultu Dei permanentibus, consultum est a Deo, plures in matrimonium copulare sibi, ne illis paucis deficientibus, cultus et notitia Dei deficeret. Unde Abraham, uxore vivente, ad ancillam intravit, et ex ea genuit; Iacob etiam liberis et ancillis se copulavit, et filiae Lolli patre ebrio usae sunt.
"Cum enim ceteris in idololatria relictis, Abrahamet filios eius in peculiarem sibi populum Dominus elegisset, rite multarum fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio quaerebatur, quia in successione sanguinis erat successio religionis. Unde etiam in Lege maledicta erat sterilis, quae non relinquebat semen super terram. Hinc etiam sacerdotibus coniugia decreta sunt, quia in successione familiae successio est officii. Non igitur Abrahamvel Iacob deliquit, quia praeter uxorem filios ex ancilla quaesivit; nec illorum exemplo praeter coniugale debitum fecunditatem in aliqua licet alicui quaerere, cum illorum coniugia nostrorum aequantur virginitati, et immoderatus usus coniugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis".
De hoc Augustinus sic ait: "Antiquis iustis non fuit peccatum, quod pluribus feminis utebantur; neque contra naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa sed gignendi hoc facerent; neque contra morem, quia eo tempore ea fiebant; nec contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum".
Idem: "Obiiciuntur Iacob quatuor uxores, quod, quando mos erat, crimen non erat". "Sic Patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia perficiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis; sicut Apostoli auditoribus suis admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed caritate seminandae veritatis".
Idem alibi: "Antiquis temporibus, cum adhuc salutis nostrae mysterium velaretur, iusti officio propagandi nuptias contrahebant, non victi libidine, sed ducti pietate; qui multo facilius continere possent si vellent. Utebantur tamen coniugibus, et plures uni viro habere licebat, quas castius habebat, quam nunc unam quilibet istorum, in quibus videmus quod secundum veniam concedit Apostolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii".
Item Ambrosius: "Dixit Sara ad Abraham: "Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam. Intra ergo ad ancillam meam, ut filium facias ex ea;"et ita factum est. Considera primum, quod Abrahamante Legem Moysi et ante Evangelium fuit. Non ergo in Legem commisit Abraham, si Legem praevenit: nondum enim interdictum videbatur". "Secundo considera, quod non ardore aliquo vagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio coniugalem posthabuit torum, sed studio quaerendae posteritatis et propagandae sobolis. Adhuc post diluvium raritas erat humani generis, erat etiam religionis. Denique et Loth sancti hanc filiae causam quaerendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum; et ideo publici muneris gratia privatam culpam praetexit".
Item Augustinus: "lustus, quamvis "cupiat dissolvi et esse cum Christo", tamen sumit alimentum, non cupiditate vivendi, sed officio consulendi, ut maneat quod necessarium est propter alios. Sic misceri feminis iure nuptiarum officiosum fuit viris sanctis, non libidinosum". "Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem humani generis; et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen, modificata et refrenante temperantia in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Quod autem in sustentando vitam illicitus est cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel illicitus concubitus; et quod est in licito cibo immoderatior appetitus, hoc est in coniugibtis venialis ille concubitus".
On this page