Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

[Cap. II]. Quod vero castitas virginalis non praeferatur in merito coniugali castitati Abrahae, Augustinus ostendit inquiens: "Sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Ioanne, qui passus non est, sic non est impar meritum continentiae in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios genuit. Nam illius caelibatus et istius connubium pro temporum distributione Christo militaverunt; sed continentiam loannes in opere, Abrahamin solo habebat habitu". "Melior est auitem castitas caelibum quam nuptiarum; quarum unam Abrahamhabebat in usu, ambas autem in habitu: caste enim coniugaliter vixit. Esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit".

Item Hieronymus: "Quis ignoret, sub alta dispensatione Dei omnes retro Sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt? Quomodo Abrahamante placuit in coniugio, sic nunc virgines placent in castitate. Servivit ille legi et tempori suo; serviamus et nos legi et tempori nostro, "in quos fines saeculorum devenerunt"".

Ex his apparet, quod sancti Patres ante Legem sine peccato plures habuerunt uxores vel concubinas. Eas enim nunc uxores appellat Scriptura, nunc concubinas: Rachel et Lia ambae uxores fuere, non concubinae.

Si quis opponat, quod fidem tori non servabant illi Patres; dicimus, in hoc servasse fidem tori, quia non aliis, sed propriis uxoribus, vel ancillis miscebantur.

Ecce, quae fuerit consuetudo in hac re ante Legem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2