Capitulum 3
Capitulum 3
Quae erat consuetudo coniugii sub Lege.
Legis vero tempore interdixit Moyses, carnalem copulam fieri cum matre, cum noverca, cum sorore, cum nepte, cum amita, cum matertera, cum nuru et aliis quibusdam. Permisit autem, divortium fieri, dato libello repudii, in quo scribebat causas vir, pro quibus uxorem repudiabat. Permisit etiam aliam ducere, dato priori libello, quod propter "duritiam cordis" eorum permissum Christus dicit, non ut concederetur dissidium, sed ut tolleretur homicidium. Permisit, fieri mala, ne fierent peiora, et hoc permittendo non Dei iustitiam demonstravit, sed in peccatore minuit culpam.
On this page