Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De copula servi et ancillae diversorum dominorum.

"Quaeritur etiam, si servus unius ancillam alterius acceperit, an sit inter eos coniugium".

De hoc ita statutum est: "Dictum est nobis, quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumtione dirimant, non attendentes illud: "Quod Deus coniunxit, homo non separet."Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiam si diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes, dominis serviant suis. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum".

Attende finem huius capituli, ubi videtur innui, praeter voluntatem dominorum inter servum et ancillam non posse contrahi coniugium; vel si contrahitur, non esse ratum.

Quibusdam tamen videtur, inter eos posse fieri coniugium, dominis ignorantibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2