Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

De aetate contrahentium.

Hoc etiam sciendum est, quod "pueri ante quatuordecim annos et puellae ante duodecim secundum leges matrimonium inire nequeunt. Quodsi ante praedicta tempora copulam inierint, separari possunt, quamvis voluntate et assensu parentum iuncti sint "."Qui vero in pueritia copulati, post annos pubertatis nolunt se relinquere, sed in coniunctione permanere, iam ex hoc efficiuntur coniuges, et deinceps nequeunt separari".

Item: "Sponsalia ante septennium contrahi non possunt: solo enim consensu contrahuntur, qui intervenire non potest, nisi ab alterutra parte intelligatur quod inter eos agitur".

Duo illa exsecuti sumus cum aliorum quorundam adiectione, quibus coniugium solvi potest, nec tamen solvi semper necesse est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4