Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quando licet fideli aliam ducere, vel non.

Hic quaeritur, si fidelis infidelem dimittat, vel infidelis a fideli discedat, an liceat fideli aliam ducere.

Videtur auctoritas testari, quod vivente illa, alteram ducere non valeat.

Ambrosius enim verba Apostoli exponens ait: "Alioquin, si disceditis ab invicem et volentes cohabitare dimittitis, et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri, qui de hac copula nascuntur, immundi, id est spurii sunt".

Item: "Si quis habuerit uxorem virginem ante baptismum, vivente illa, post baptismum alleram habere non potest: crimina enim in baptismo solvuntur, non coniugia".

Sed econtra Ambrosius testatur: "Si infidelis," dicit Apostolus "discedit, discedat. Non enim est servituti subiectus fraper aut soror in huiusmodi;" quia "non debetur reverentia conjugii ei qui horret auctorem coniugii. Non est enim ratum matrimonium, quod sine Dei devotione est; et ideo non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si alii se copulaverit. Contumelia enim Creatoris solvit ius matrimonii circa eum qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens et in Deum peccat et in matrimonium, nec est ei servanda fides coniugii qui ideo recessit, ne audiret Christum esse Deum Christianorum coniugiorum. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur coniugium".

Attende, haec praedictis contraria posse videri, ut sibi etiam Ambrosius contradicere videatur. "Sed distinguendun est hic: aliud esse dimittere volentem cohabitare, aliud dimitti propter Deum ab illo qui horret nomen Christi. Ibi lex benevolentiae non servatur, hic veritas custoditur. Et ideo, cum liceat dimittere volen tem cohabitare, non tamen, ea vi vente, aliam ducere; discedentem vero sequi non oportet, et ea vivente, aliam ducere licet "."Sed hoc non est intelligendum, nisi de his qui in infidelitate sibi copulati sunt. Sed si ad fidem uterque conversus est, vel si uterque fidelis matrimonio coniunctus est, et post alter eorum a fide discesserit et odio fidei coniugem reliquerit, dimissus discedentem non comitabitur; nec tamen, illa vivente, alteram ducere poterit, quia inter eos fuerat ratium coniugium, quod non potest dissolvi".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5