Capitulum 6
Capitulum 6
Utrum coniugium inter infideles sit.
Sunt tamen nonnulli, qui inter infideles asserunt non esse coniugium, quia nec rata nec legitima est eorum copula.
Rata non est, quia solvi potest; nec legitima, quia Apostolus dicit: " "Omne quod non est ex fide, peccatum est"." Eorum autem coniunctio non est ex fide, et ideo peccatum est; non est igitur coniugium, quia nullum coniugium peccatum est.
Augustinus etiam dicit, quia non est vera pudicitia infidelis cum fideli. Sed vera negatur esse pudicitia , non quod infidelium coniugium non sil verum, sed quia non habet illud triplex bonum, quod excusat coitum et meretur praemium.
Item, illud Apostoli: "Omne quod non est ex fide, peccatum est," non ita intelligendum est ut quidquid fit ab infidelibus peccatum sit; sed omne quod fit contra fidem, id est conscientiam, male fit et ad gehennam aedificat. Vel, in omni eo quod infidelis facit, peccat, non quia illud facit, sed quia non eo modo illud facit, quo debet, non referens ad debitum finem.
On this page