Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

[Cap. VII]. Copula igitur maritalis, quae est inter infideles coniugium est legitimum, sed non ratum: legitimum, quia est inter legitimas personas; sed non ratum, quia sine fide. Coniugium vero fidelium legitimum est et ratum, si tamen legitimae sunt personae.

Quod autem legitima sit infidelium coniunctio, Augustinus testatur dicens: "Uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquitur, si cum viro christiano permanere noluerit".

Ex hoc etiam probatur, quia infideli ad fidem converso Apostolus consulit infidelem non dimittere; quod non faceret, si non esset inter eos legitimum coniugium. Legitimum est quod legali institutione vel provinciae moribus, non contra iussionem Domini contrahitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7