Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De cognatione carnali.

Nunc superest de cognatione aliquid dicere.

Est autem cognatio alia carnalis, alia spiritualis. Primum de carnali cognatione et affinitate inspiciamus.

Cognati igitur vel affines in septimo gradu vel infra copulari non debent.

Unde Gregorius: "Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decrevimus generationem; et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad coniugalem copulam accedere denegamus; quod si fecerint, separentur".

Item, Nicolaus Papa: "De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci potest".

Item: "Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant".

His auctoritatibus aliisque pluribus consanguineorum conjunctiones prohibentur usque ad septimum gradum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1