Capitulum 5
Capitulum 5
De institutione baptismi.
Alii dicunt baptismum tunc institutum, cum Nicodemo Christus ait : "Nisi quis renatus fuerit, ex aqua et Spiritu sancto".
Alii dicunt institutionem baptismi factam, cum Apostolis dixit: "Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti". Sed hoc dixit eis post resurrectionem, praecipiens eis de vocatione gentium, quos ante passionem binos et binos miserat ad praedicandum in Iudaea et ad baptizandum, dicens: "In viam gentium ne abieritis". Iam ergo institutus erat baptismus, quia baptizabant simul et praedicabant.
Si vero quaeritur, in qua forma tunc baptizaverunt, sane dici potest: in nomine Trinitatis, scilicet in ea forma, in qua postea baptizaverunt gentes; quae ante passionem potest intelligi fuisse tradita, licet non sit scriptum. Non ergo tunc illam formam Christus prius tradidit, cum ad evangelizandum gentibus misit; sed quam ante tradiderat, mittens in Iudaeam, post iteravit, cum ad gentes misit.
Commodius ergo dicitur institutio facta, quando Christus a Ioanne baptizatus est in Iordane; quod dispensavit, non quia mundari voluerit, cum sine peccato fuerit, sed quia "contactu mundae carnis suae vim regenerativam contulit aquis", ut qui postea immergeretur, invocato nomine Trinitatis, a peccatis purgaretur. Tunc igitur institutus est baptismus Christi, in quo Trinitas, cuius mysterium ibi innotuit, interius hominem baptizat.
On this page