Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quare in aqua tantum fiat.

Celebratur autem hoc Sacramentum tantum in aqua, non in alio liquore, ut Christus ait: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua" etc. Ideo uniformiter id fieri in aqua praecipitur, ut intelligatur, quod "sicut aqua sordes corporis ac vestes abluit, ita baptismus maculas animae sordesque vitiorum emundando abstergit". Vel ideo, ut nullum inopia excusaret: quod posset fieri, si in vino et oleo fieret; et ut communis materia baptizandi inveniretur apud omnes. Quod aqua significavit, quae de latere Christi manavit; sicut sanguis alterius Sacramenti signum fuit. Non igitur in alio liquore potest consecrari baptismus nisi in aqua.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6