Capitulum 7
Capitulum 7
De immersione, quoties fieri debeat.
De immersione vero si quaeritur quomodo fieri debeat praecise, respondemus: vel semel, vel tertio, pro vario more Ecclesiae.
Unde Gregorius: "De trina immersione baptismi nil verius responderi potest, quam quod ipsi sensistis; quia in una fide nihil officit Ecclesiae sanctae consuetudo diversa. Quia enim in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in baptismo vel ter vel semel mergere, quia et in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest Divinitatis singularitas designari. Nos vero, qui tertio mergimus, etiam triduanae sepulturae sacramentum signamus".
Ibi tamen dumtaxat semel mergere licet, ubi consuetudo Ecclesiae talis existit. Si quis vero id facere incipiat, ubi consuetudo talis non est, vel semel tantum mergendum esse asserat, reprehensibilem se constituit.
Unde Haymo: "In suo sensu abundabat Cyprianus, cum semel mergebat in baptismo parvulos; qui quod intelligebat, studiose implebat, bonis operibus abundando, licet in hoc nescius delinqueret. Sed quia bonis operibus abundabat, postea, correctus a Deo, abundavit altiori sensu, ter illos mergendo".
Ecce habes, quia deliquit qui semel mersit; sed hoc ideo, quia aliter se habebat illius Ecclesiae consuetudo, vel quia unam tantum faciendam mersionem asserebat.
De trina mersione Augustinus ait: "Postquam nos credere promisimus, tertio capita nostra in sacro fonte dimersimus, qui ordo baptismi duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine Trinitatis. Recte tertio mersi qui accepistis baptismum in nomine Christi, qui die tertia resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita mersio typum dominicae exprimit sepulturae".
On this page