Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Quando circumcisio amisit vim suam.

Solet quaeri, si circumcisio amisit statum ab institutione baptismi

Ad quod dicimus, in Christi morte terminata legalia omnia. Ex tunc igitur circumcisio perdidit vim suam, ita quod postea non profecit, potius obfuit observatoribus suis, sed usque ad oblationem verae hostiae potuit prodesse. Si enim ante passionem legalia finem habuissent, non, ea imminente, vetus pascha cum discipulus manducasset.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8