Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

De causa institutionis baptismi.

Causa vero institutionis baptismi est innovatio mentis, ut homo, qui per peccatum vetus fuerat, per gratiam baptismi renovetur, quod fit depositione vitiorum et collatione virtutum. Sic enim fit quisque novus homo, cum, abolitis peccatis, ornatur virtutibus. Abolitio peccatorum pellit foeditatem; appositio virtutum affert decorem, et haec est res huius Sacramenti, scilicet interior munditia.

Si quaeritur, utrum baptismus aperuerit caelum, quod non aperuit circumcisio, dicimus, quia nec baptismus nec circumcisio aditum regni nobis aperuit, sed hostia Salvatoris, quae si tempore circumcisionis oblata fuisset, illius temporis homines in regnum intrassent. Res ergo huius Sacramenti justificatio est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9