Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De illis qui suscipiunt Sacramentum et rem, et rem et non Sacramentum, et Sacramentum et non rem.

Hic dicendum est, aliquos suscipere Sacramentum et rem, aliquos Sacramentum et non rem, alios rem et non Sacramentum.

Sacramentum et rem simul suscipiunt omnes parvuli, qui in baptismo ab originali mundantur peccato; quamvis quidam diffiteantur, illis qui perituri sunt parvulis in baptismo dimitti peccata, innitentes illi verbo Augustini: "Sacramenta in solis electis efficiunt quod figurant; non intelligentes, illud esse ita accipiendam: quia, cum in aliis efficiant remissionem, non hoc faciunt eis ad salutem, sed solis electis".

Nam quod omnibus parvulis in baptismo remittatur peccatum evidenter dicit Augustinus: "A parvulo, inquit, recenter nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus prohibetur a baptismo, ita nullus est, qui non peccato moriatur; sed parvuli tantum originali, maiores vero etiam omnibus quae male vivendo addiderunt ad illud", nisi vitae enormitas impediat. Adulti quoque, qui cum fide baptizantur, Sacramentum et rem suscipiunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1