Capitulum 2
Capitulum 2
De computatione graduum consanguinitatis.
Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, Isidorus ostendit sic: "Series consanguinitatis sex gradibus dirimitur, hoc modo: filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum seiunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi: nepos et neptis, primus; pronepos et proneptis, secundus; abnepos et abneptis, tertius; adnepos et adneptis, quartus; trinepos et trineptis, quintus; trinepotis nepos et trineptis neptis sextus".
"Varie namque computantur gradus cognationis. Alii enim patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt. Alii primum gradum filios appellant, negantes gradum cognationis inter patrem et filium esse cum una caro sint pater et filius. Auctoritates ergo, quae consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem in primo ponunt gradu; illae vero, quae usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant. Atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diversitatem inveniantur in sexto et septimo gradu". Patrem vero in primo gradu ponit qui fratres dicit esse secundum gradum.
On this page