Capitulum 3
Capitulum 3
Quare septem gradus computantur.
Quare vero sex gradus computat Isidorus, ipse aperit dicens: "Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum protraxerit et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii vinculum eam recipiet, et quodam modo incipiet revocare fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut, sicut sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur".
On this page