Capitulum 5
Capitulum 5
Si cui liceat duas commatres ducere, unam post alteram.
De hoc Nicolaus Papa sic scribit. "Sciscitatur a nobis Sanctitas vestra, si quis duas commatres habere valeat, unam post alteram. In quo meminisse debet, scriptum esse: "Erunt duo in carne una."Cum igitur constet, quod viret mulier una caro efficiuntur, restat, virum compatrem constitui mulieri, cuius assumta uxor commater erat; et ideo virum illi feminae non posse coniungi, quae commater erat eius, cum qua idem fuerat una caro effectus".
Huic autem illud contrarium videtur: "Qui spiritualem habet compatrem, cuius filium de lavacro acceperit, et eius uxor commater non est, licet ei, defuncto compatre suo, eius viduam ducere in uxorem; quos nulla generatio spiritualis secernit".
Item, ex "Epistola" Paschalis Papae: "Post uxoris obitum cum commatre uxoris coniugio copulari, nulla videtur ratio vel auctoritas prohibere: non enim per carnis unionem ad unionem spiritus pertransitur ""."
Sed sciendum est, quod "auctoritas Nicolai de illo agit, qui uxori suae debitum reddidit, postquam illius commater exstitit. Aliae vero auctoritates de illo agunt, cuius uxor, postquam a viro suo derelinquitur, illius commater efficitur, nec post compaternitatem a viro suo cognoscitur" ; vel de illo potius agunt, cuius uxor ante defungitur, quam ab eo cognoscatur.
On this page