Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Si vir et uxor simul valeant tenere puerum.

Solet etiam quaeri, si uxor cum viro simul debeat in baptismo suscipere puerum.

De hoc Urbanus ita scribit: "Quod uxor cum marito in baptismo simul non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum; sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conservetur immunis, decrevimus, ut utrique simul ad hoc aspirare non praesumant. Quia vero piaculare flagitium commisit qui duabus commatribus velut sororibus nupsit, magna poenitentia ei debet iniungi".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6