Capitulum 7
Capitulum 7
De secundis et tertiis et deinceps nuptiis.
Sciendum est etiam, quod non solum primae vel secundae nuptiae sunt licitae, sed etiam tertiae et quartae non sunt damnandae.
Unde Augustinus: "Secundas nuptias omnino licitas Apostolusconcedit". "De tertiis autem et quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem. Sed quis audeat definire, quod nec Apostolum video definisse? Ait enim: "Si dormierit vir eius, cui vult nubat."Non dicit: primus, vel secundus, vel tertius, vel quotuslibet; nec nobis definiendum est quod non definii Apostolus. Unde ut breviter respondeam: nec illas nuptias debeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre, nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut, quoties voluerint, nubant, nec ex meo corde praeter Scripturae auctoritatem quotaslibet nuptias damnare".
Item testatur Hieronymus: "Ego nunc libera voce exclamo, nec damnari in Ecclesia digamam immo nec trigamam; et ita licere quinto et sexto, quemadmodum secundo nubere marito".
Apostolus tamen bigamos a sacerdotali honore excludit. Sed hoc non facit pro vitio digamiae, immo pro Sacramenti virtute, ut sit una unius, sicut unica unici.
Illud tamen "Caesariensis Concilii" videtur innuere, digamiam esse peccatum: "Presbyterum, inquit, in nuptiis digami prandere non convenit, quia, cum poenitentia indigeat bigamus, quis erit presbyter, qui talibus nuptiis possit praebere consensum" ?
On this page